Die Präsentation wird geladen. Bitte warten

Die Präsentation wird geladen. Bitte warten

Motettenverbote im 13. und 14. Jahrhundert

Ähnliche Präsentationen


Präsentation zum Thema: "Motettenverbote im 13. und 14. Jahrhundert"—  Präsentation transkript:

1 Motettenverbote im 13. und 14. Jahrhundert
Vorlesung am 20. Dezember 2001

2 Notationsformen zu Beginn des 14. Jahrhunderts

3 Jacobus von Lüttich: Speculum musicae 1323-24
„Habent autem huiusmodi figurae formam quadrilateram quia ipsa est aptior et facilior ad cantus tales notandum.“ „Propterea figurae notarum, quibus utitur mensuralis musica, a plana musica sumptae sunt conveniensque, ut est, mensuralis musica in earum proprietatibus planam imitetur musicam, ut potest.“

4 Jacobus von Lüttich „Figura, ut ait magister Franco, est repraesentatio vocis in aliquo modorum ordinatae. Non dicit quod figura sit ipsa vox sed ‘repraesentatio vocis’”.

5 Kritik an Mehrstimmigkeit und Motetten
Vor 1166: Aelred von Riveaux Speculum caritatis 12. Jahrhundert: Johannes von Salisbury Polycraticus 1213: Jean de Courson Summa Um 1323: Jacobus von Lüttich Speculum musicae

6 Motettenverbote Ca. Mitte 13. Jahrhundert: Statuten des Dominikaner-Ordens Um 1310: Guilielmus Durandus De modo Concilii generalis celebrandi Ca. 1317: Petrus de Palude In quartum sententiarum 1324/25: Papst Johannes XXII. Bulle Docta sanctorum Patrum

7 Aelred von Riveaux (†1166) Speculum caritatis
Unde quaeso, cessantibus iam typis et figuris, unde in ecclesia tot organa, tot cymbala? Ad quid, rogo terribilis ille follium flatus, tonitrui potius fragorem, quam vocis exprimens suavitatem? Ad quid illa vocis contractio et infractio? Hic succinit, ille discinit; alter mediae quasdam notes dividit et incidit. Nunc vox stringitur, nunc frangitur nunc impingitur, nunc diffusiori sonitu dilatatur. Aliquando quod pudet dicere: in equinos hinnitus cogitur; aliquando, virili vigore deposito, in foemineae vocis gracilitates acuitur, nonnumquam artificiosa quadam circumvolutione torquetur et retorquetur. Videas aliquando hominem aperto ore quasi intercluso halitu expirare, non cantare ac ridiculosa quadam vocis interceptione quasi minitari silentium. nunc agones morientium vel extasim patientium imitari.

8 Johannes von Salisbury Polycraticus
Lascivientis vocis luxu, quandam ostentatione sui, mulieribus modis notularum articulorumque caesuris, stupentes animulas emollire nituntur. Cum praecinentium et succinentium, canentium et decinentium, intercinentium et occinentium praemolles modulationes audieris, sirenarum concentus credas esse, non hominum.

9 Jacobus von Lüttich Speculum musicae
Sunt autem aliqui qui, etsi aliqualiter discantare noverint per usum, modum tamen non observant bonum. Nimis lascive discantant, voces superflue multiplicant. Horum aliqui nimis hoketant, nimis voces suas in consonantiis frangunt, scandunt et dividunt, et in locis inopportunis saltant, hurcant, iupant et, ad modum canis, hawant, latrant et, quasi amentes, incompositis et anfractis pascuntur vexationibus, harmonia utuntur a natura remota.

10 Petrus de Palude In quartum sententiarum
Cantus autem non debet esse tragedicus; ut dicitur 92 di. Cantantes contra illos qui dicunt motetos in festis, nec cum instrumentis et organis et aliis corporeis, sicut dicit Thomas 2a 2e de laude Dei ne audientes magis ad lasciviam quam ad devotionem excitetur quod est contrarium fini orationis.

11 Guilielmus Durandus De modo Concilii generalis celebrandi
Et insuper quod cantus indevoti & inordinati motetorum & similium non fierent in ecclesia. De quinta negligentia circa officium: & ut disitinctè horis competentibus sine motetis dicatur: & quod nimis prolixum abbrevetur.

12 Johannes XXII. Docta sanctorum Patrum
Docta sanctorum Patrum decrevit auctoritas, ut in divinae laudis officiis, quae debitae servitutis obsequio exhibentur, cunctorum mens vigilet, sermo non cespitet, et modesta psallentium gravitas placida modulatione decantet. Nam in ore eorum dulcis resonabat sonus. Dulcis quippe omnino sonus in ore psallentium resonat, quum Deum corde suscipiunt, dum loquuntur verbis, in ipsum quoque cantibus devotionem accendunt. Inde etenim in ecclesiis Dei psalmodia cantanda praecipitur, ut fidelium devotio excitetur; in hoc nocturnum diurnumque officium, et missarum celebritates assidue clero ac populo sub maturo tenore distinctaque gradatione cantantur, ut eadem distinctione collibeant et maturitate delectent.

13 Sed nonnulli novellae scholae discipuli, dum temporibus mensurandis invigilant, novis notis intendunt, fingere suas quam antiquas cantare malunt, in semibreves et minimas ecclesiastica cantantur, notulis percutiuntur. Nam melodias hoquetis intersecant, discantibus lubricant, triplis et motetis vulgaribus nonnunquam inculcant adeo, ut interdum antiphonarii et gradualis fundamenta despiciant, ignorent, super quo aedificant, tonos nesciant, quos non discernunt, immo confundunt, quum ex earum multitudine notarum adscensiones pudicae, descensionesque temperatae, plani cantus, quibus toni ipsi secernuntur ad invicem, obfuscentur. Currunt enim et non quiescunt; aures inebriant, et non medentur; gestibus simulant quod depromunt, quibus devotio quaerenda contemnitur, vitanda lascivia propalatur. Non enim inquit frustra ipse Boetius, lascivus animus vel lascivioribus delectatur modis, vel eosdem saepe audiens emollitur et frangitur.

14 Hoc ideo dudum nos et fratres nostri correctione indigere percepimus; hoc relegare, immo prorsus abiicere, et ab eadem ecclesia Dei profligare efficacius properamus. Quocirca de ipsorum fratrum consilio districte praecipimus, ut nullus deinceps talia vel his similia in dictis officiis, praesertim horis canonicis, vel quum missarum solennia celebrantur, attentare praesumat. Si quis vero contra fecerit, per ordinarios locorum, ubi ista commissa fuerint, vel deputandos ab eis in non exemptis, in exemptis vero per praepositos seu praelatos suos, ad quos alias correctio et punitio culparum et excessuum huiusmodi vel similium pertinere dignoscitur, vel deputandos ab eisdem, per suspensionem ab officio per octo dies auctoritate huius canonis puniatur.

15 Per hoc autem non intendimus prohibere, quin interdum diebus festis praecipue, sive solennibus in missis et praefatis divinis officiis aliquae consonantiae quae melodiam sapiunt, puta octavae, quintae, quartae et huiusmodi supra cantum ecclesiasticum simplicem proferantur, sic tamen, ut ipsius cantus integritas illibata permaneat, et nihil ex hoc de bene morata musica immutetur, maxime quum huiusmodi consonantiae audituin demulceant, devotionem provocent, et psallentiun Deo animos torpere non sinant. Actum et datum. Avinioni Pontificatus Nostri anno IX [1324/25].

16 Jacobus von Lüttich „Vel potest dici discantus a "dy" quod est "de" et cantu, quasi de cantu sumptus, idest de tenore supra quem discantus fundatur sicut aedificium aliquod supra suum fundamentum; unde ille cantus tenor dicitur quia discantum tenet et fundat. Quis enim sine tenore discantat, quis sine fundamento aedificat? Et sicut aedificium debet proportionari fundamento ut fiat aedificium non ad libitum operatoris sed secundum exigentiam fundamenti, sic nec discantans ad libitum suum notas proferre debet sed secundum exigentiam et proportionem notarum ipsius tenoris ut concordent cum illis. Discantus igitur a tenore dependet, ab eo regulari debet, cum ipso concordare habet, non discordare. Non tenor de discantu sumitur, sed e converso.”


Herunterladen ppt "Motettenverbote im 13. und 14. Jahrhundert"

Ähnliche Präsentationen


Google-Anzeigen